monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Controversiae, 6, Casus IV <<<     >>> Casus VI

Casus V

0  Iphicrates reus: QUI VIM IUDICIO FECERIT, CAPITE PUNIATUR. Missus Iphicrates adversus Thracum regem bis acie victus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit. cum Athenas redisset et causam diceret, visi sunt circa iudicium quidam Thracum cultris armati, et ipse reus gladium strinxit. cum iudices citarentur ad iudicandum, palam absolutorias tulerunt sententias. accusatur, quod vim iudicio fecerit. 1  Nemo iudicum tuorum non sic timuit, tamquam tu de illis iudicaturus esses. Cum toto tibi regno suo venit advocatus; non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde gladium: iudicium est. Quid tibi cum gladio? certe bis victis arma ponenda sunt. Quae est ista contra rerum naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio bellum? 2  Pars altera. Ego vim non feci. omnia enim legitima peracta sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per omnes numeros suos iudicium est. Cum iudices sententias ferrent, strinxi gladium, ut occiderem me, si damnatus essem. Iudices tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci suo referrent. Nuptiarum causa utilitas rei publicae fuit: miles pulsus saepius erat infelici proelio. Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium armatos sed propter morem suum. 'Quid potestis' inquit 'queri? quod vobis obsidem adduxi?'
Seneca Maior HOME